- ERYTHEA vel ERYTHIA
- ERYTHEA, vel ERYTHIAIns. inter Gades et Hispaniam, quam sic describit Plin. l. 4. c. 22. Ab eo latere que Hispaniam spectat (Gadis ins.) passibus fere centum, altera ins. est longa 3. mill. passm. lata in qua prius opp. Gadium fuit. Vocatur ab Ephoro et Philistide Erythia, a Timaeo, et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. Erythia dicta est, quoniam Tyrii ab origine eorum orti ab Erythraeo mari ferebantur. Acute ut solet, corrigit Salmas.Tyrii aborigines earum, i. e. conditores Gadium, et Erythyae. Aborigines enim Halicarnasseus exponit γενάρχας ἢ πρωτογόνους. Phoenicia igitur fuit ins. non Punica, quae conditores habuit e Tyro, non e Carthagine, ut perperam Avien.---- Hinc Erythia est insuladiffusa glebam, et iuris olim Punici;Habuêre primo quippe cam CarthaginisPrisci coloni. ----De eadem Steph. in Α᾿φρωδισιὰς, quod nomen est, ad multa loca ambiguum: Τρίτη, νῆσος ἡ πρότερον Ε᾿ρυςθείαν μεταξυ λ᾿βηρίας, καὶ Γαδείρων. Et Strabo, Ε᾿ρυθείαν δὲ τὰ Γάδειρα ἔοικε λέγειν ὁ Φερεκύδης, etc. Α᾿λλοι δὲ την` παραβεβληυνίην ταύτην τῆ πόλει νῆσον, πορςθμῶ, ςταδιαίῳ διειργουνίην. h. c. Videtur Gadibus Erythiae nomen tribuisse Pherecydes: Alii autem hoc nomine intelligunt insulam urbi adsitam, unius stadii freto divisam. Ex quo facile colligitur, quis Erythiae fuerit situs, quae hodie nusquam comparet. Fuit nempe media inter Gades, et continentem, urbi, quae ad Occas. erat insulae, ita vicina, ut fretum interiectum unius solum esset stadii, ut refert Strab. vel centum passuum, ut Plin. Haec est illa Erythia apud Poetas tam celebris, in qua regnasse volunt tricorporum illum Geryonem cuius boves Hercules abegerit. Fabulae princeps in Theogonia Hesiod. Poeta omnium qui exstant, uno Homero excepto, onge vetustissimus: Τρικέφαλον inquit Γηρυονῆα tricipitem Geryonem exarmavit Hercules---- Περιῤρύτῳ εἰν ΕρυςθείῃΗ῞ματι τῷ, ὀτέ περ βοῦς ἤλασεν εὐρυμετώπουςΤίρυνςθ᾿ εἰς ἱερην`, διαβας πόρον Θ᾿κεανδῖο.Dionys. de situ Orbis v. 558.Η῎τοι μὲν ναίουσι βοοτρόφον ἀμφ᾿ Ε᾿ρύθειαν,Α῎τλαντος περὶ χεῦμα ςθεουδέες Α᾿ιςθιοπῆεςΜακροβίων ις̔῾ῆες ἀμύμονες, ὅι ποςθ᾿ ἵκοντοΤηρυόιος μετὰ πότμον ἀλην´ορος.Et in Poetarum gratiam, Erythiae boves fingit Marcianus Aegyptiis et Epiroticis non cedere. Verba sic habent ex magni Salmas. emendatione,Εττ᾿ ἐχομένη ἐςτὶ νῆσος ἡ καλουμένηΕ᾿ρύςθεια, μεγέθει μὲν βραχεῖα παντελῶς,Βοῶν ἀγέλας ἔχουσα καὶ βοσκημάτων,Προσεμφερεῖς ταύροις τε τοῖς Α᾿ιγυπτίοις,Καὶ τοῖς κατα την` Η῎πειρον ἔτι Θηπρωτίοις.Propert. l. 4. Eleg. 10. initio.Amphitryoniades quâ tempestate iuvencosEgerat a stabulis, ô Erythea, tuis.Ovid. Fast. l. 1. v. 548.Ecce boves illus Erytheidas applicat heros,Emensus longi claviger orbis iter.Idem Ibid. l. 5. v. 649.Victor abit, secumque boves Erytheida praedamAbstrahit. ----Et Eurip. in Herc. Fur. vocat Geryonem τὸν τρισώματον βοτῆῤ Ε᾿ρυςθείας. Tamen in Iberia non regnavit Geryon, nec circa Gades, sed Ambracia in Epiro. Ita pronuntiat Arrianus post Hecataeum Historicum antiquissimum l. 2. Α᾿ναβάς. Geryonem, ait, adversus quem Hercules Argivus ab Eurystheo missus est, ut boves Geryonis abigeret, et Mycenas duceret, οὐδὶν τὶ προσήκειν τῇ γῇ τῶ ἰβηρῶν Ε῾καταῖος ὁ λογοποιὸς λέγει. Nihil ad Iberorum regionem pertinere dicit Hecataeus historicus, neque insulam ullam Erythiam in Oceano sitam missum fuisse: Sedcontinentis, quae circa Ambraciam, et Amphilochum est, regem fuisse Geryanem, et ex illa continente Herculem boves abegisse. Quod ipsum habet Eust. in Dionys. Atque eodem pertinet, quod in Epiro boves praegrandes Λαρινοὶ Larini credebantur ex illorum esse genere, quos abegerat Hercules, et nomen habere a bubulco Larino Herculis abigeo. Haec partim ex Athen. l. 9. partim ex Aristoph. Schol. in Aves, partim ex Suida, qui veterem scriptorem citat Lycum Rheginum, Lycophronis parentem. Et ex Herod. colligere est Graecorum neminemnavigasse Tartessum ante Colaeum Samium, qui vi ventorum ingruentium invitus eo abreptus est, illo ipso anno, quo Cyrenas condidit Battus, i. e. Annis circiter 600. post Herculis apotheosin. Praeterea in Erythia gramen erat siccius, quam ut bobus saginandis esset. Itaque nullos boves in ea memorat Strab. Sed oves solum quae mirum in modum pinguescebant: Τῶν νεμομένων (inquit) αὐτοςθι προβάτων τὸ γάλα ὀρὸν οὐ ποιεῖ, τυροποιοῦσι τε πολλῷ ὕδατι μίξαντες δια την` πιότητα. Ε᾿ν τριάκοντά τε ἡμέραις πνίγεται τὸ ζῶον, εἰ μή τις ἀποσκάξει τι τοῦ αἵματος: ξηρὰ δέ ἐςτιν ἣν νέμονται βοτάνην, ἀλλὰ πιαίνει σφόδρα: Ibi pascentium outum lac sero caret, nec nisi aquâ multâ infusa in caseum cogunt, proptcr pinguedinem, ac trigesimo die pecus suffocatur, nisi aliquid mittatur sanguinis: nam quo pascuntur gramine, licet sicco, valde pingue scunt. Haec Strab. l. 3. p. 148. de ovibus in Erythia, dicturus etiam de bobus illis praepinguibus, si qui fuissent, maxime, cum ad Poetarum illustrationem hoc pertineat, in qua ubique multus est. Proinde Mela in Baetica natus, non putavit prope Gades esse Geryonis Erythiam, sed contra Lusitaniam, in qua eadem sententia etiam alios fuisse ex Plin. l. 4. c. 22. et Solin. constat. Ac mihi persuasissimum est (inquit Bochart.) Hispaniam, et Gades Graeco Herculi ne famâ quidem fuisse notas, et poetas ideo suum Herculem in Oceanum deduxisse, ne Phoenicio Hercule videretur inferior, quem ex longinquis itineribus non vulgarem sibi gloriam comparasse noverant. Nomen eius quod attinet, ab ovium frequentia Phoenices videntur Erythiam appellasse astaroth, i. e. ovium, deinde etiam astoreth, vel astarta propter allusionem, tamquam ab Astarte Dea; quod ab iis redditum Α᾿φροδισιὰς, seu Veneria, ab aliis Η῎ρας νῆσος Iunonis ins. Quia Astarte modo pro Iunone sumitur. Et Graecorum antiquissimi, cum quid eslent Astaroth, vel Astoreth, plane nescirent, videntur divulsis vocibus inde fecisse ἄςτυ Ε῾ρύθης, quasi sic diceretur opp. in ins. Ε᾿ρύθῃ. Nam Ε᾿ρύςθην pro Ε᾿ρυςθείᾳ occurrere docet Steph. quod dici putat κατὰ συναλοιφην´. Ut Callipe, Penelope pro Καλλιόπεια, et Πηνελόπεια. Nic. Lloyd. Vide Voss. ad melam p. 250. nec non de Orig. et progressu Idolol. l. 1. c. 34. l. 3. c. 8. et Salmas. ad Solin. p. 283. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.